1997 11 29 insigne templum.latin

De SpiWiki

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INSIGNE TEMPLUM

PAROECIALE TEMPLUM SANCTO LAMBERTO EPISCOPO ET MARTYRI

DICATUM IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI ULTRAIECTENSI SITUM,

AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

Ad perpetuam rei memoriam. – Insigne templum hoc, superiore saeculo aedificatum, catholicam operam pietatisque studium testificatur. Ibidem quoque Beatae Mariae Virginis « Kevelaer » effigies quae servatur non modo ipsum sacrum aedificium decorat ac locupletat, verum et fideles ad caelestis Matris dilectionem suaviter allicit. Pastoralis praeterea ibidem actio efficaciter explicatur ad communitatis ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His ob oculos habitis rebus, Venerabilis Fratris Nostri Hadriani S.R.E. Cardinalis Simonis, Archiepiscopi Ultraiectensis, precibus occurrendum sine cunctatione censuimus, qui suum tum ostendens postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Sancto Lamberto episcopo et martyri dicatum, quod in loco « Hengelo » invenitur, in ipsius archidioecesi, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet « de titulo Basilicae Minoris » die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX evulgatum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Perquam decet tandem Ecclesiae testes convenientibus laudis extollere, qui vitam suam pro Christi nomine tradere non dubitarunt. Ad eos igitur mentem et animum referentes qui nunc sunt fideles, studiosius ad eorum exempla imitanda adque probanda incepta suscipienda incitantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO

Secretarius Status

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana