2004 11 20 doriensis.latin

De SpiWiki

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DORIENSIS*

IN REPUBLICA BURKINA FASANA

NOVA CONDITUR DIOECESIS DORIENSIS

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Republica Burkina Fasana eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut ibidem nova constitueretur dioecesis. Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Marii Zenari, Archiepiscopi titulo Iuliensis in memorata Natione tunc Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesibus Fada Ngurmaënsi atque Uahiguyaënsi separamus territorium Provinciarum civilium Séno, Oudalan, Yagha et Soum exstantium in Regione civili Sahel; ex eoque novam constituimus diocesim Doriensem, quam metropolitanae Ecclesiae Kupelaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Dori templumque ibidem situm, Deo in honorem Sanctae Annae dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus : cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Marius Robertus Cassari, Archiepiscopus titulo Truentinus et in Republica Burkina Fasana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi eidem mittenda. Hanc Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.

ANGELUS Card. SODANO Secretarius Status CRESCENTIUS Card. SEPE Congr.pro Gentium Evang.Praef.

Brennus Chestle, Protonot. Apost.

Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.



\*A.A.S., vol. vol. XCVII (2005), n. 1, p. 17

© Copyright 2004- Libreria Editrice Vaticana